- BITHYA
- BITHYAurbs Thtaciae, quae et Βυθιόπολις, memoratur Flav. Vopisco in Aureliano, c. 22. Atque inde per Byzantium in Bithyam transitum fecit, eamque nullô certamine obtinuit, uti quidem legit Salmas. cum alias habetur Bitbyniam: quae tamen tunc Romanorum erat. Caput fuit regionis cognominis, de qua forte melius, quam de urbe, verba haec capiantur. Licet nec ex toto Bithyniam improbare possis, cum illâ tempestate Bithyni videantur Palmyrenotum et zenobiae partibus favisse, vide Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.